- HUSCARLAE
- HUSCARLAEvox Sax. quasi Domestici famuli, aulici dicuntur et Regum domestici, apud Hoveden. Sim. Dunelmensem, Florentium Wigorn. Alios. De Huscarlorum Danicorum dignitate sic Ius Aul. Norwegicum vet. c. 26. ex versione Ioh. Delmeri: Omnes viri, qui fidem servitii, ex veteri consuetudine, Regi adiuraverant, sive manus datae, sive apprehensi gladii confirmatione, vocabulo Huskarla appellabantur, quamvis illi postmodum multo excellentiore et eminentiore titulo, pro sua quisque conditione sint honorati. Omnes vero in Regia aula servientes Hirdmen vernacule nominantur, Regem observaturi ac tuituri etc, Idem tradit alibi, Praefectis provinciarum concessum a Rege, ut 40. non vero plures, servos domesticos nomine Huscar larum in servitio suo haberent: Scribitque Sveno in LL. Castrens. c. 8. Colloquium, seu Curiam Aulicam, in qua de rebus ad Huscarlas pertinentibus iudicia fiebant, Huskarlesteffne appellatam. Addit Steph. Stephanius Huscarle dictos esse Officiales aulicos sive officia Palatina, milites praetorianos et quotcumque in aula Regis ac Principis alicuius versantes. Sed et etiamnum Huscarl Danice domesticos, operarios et vernas appellari: antiquiores item Danos aulam Regiam linguâ suâ Huus appellasse, tradit Resenius apud C. du Fresne in Gloss. Significat autem hodieque Haus Germanicis domum, sicut carl, masculum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.